Jump to content

Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/218

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
IV. i
PHORMIO


Actvs IV

 iDemipho Chremes

DE. Quid? qua profectu’ causa hinc es Lemnum, Chreme,
adduxtin tecum filiam? CH. non. DE. quid ita non?
CH. postquam videt me ei(u)s mater esse hic diutius,
 570simul autem non manebat aetas virginis
me͡am neglegentiam: ipsam cum omni familia
ad me profectam esse aibant. DE. quid ĭlli tam diu
quaeso igitur commorabare, ubi id audiveras?
CH. pol me detinuit morbus. DE. unde? aut qui? CH. rogas?
 575senectus ipsast morbu’. sed venisse eas
salvas audivi ex nauta quĭ ĭllas vexerat.
DE. quid gnato optigerit mĕ ăbsente audistin, Chreme?
CH. quod quidĕm me factum consili incertum facit.
năm hănc condicionem siquoi tulero extrario,
 580quo pacto aut unde mihi sit dicundum ordinest.
te mihi fidelem esse aeque atque egomet sum mihi
scibam. ille, si me alienus adfinem volet,
tacebit dum intercedet familiaritas;
sin spreverit me, plus quam opus est scito sciet.
 585vereorque ne uxor aliqua hoc resciscat mea:
quod si fit, ut me excutiam atque egrediar domo
id restat; nam ego meorum solu’ sum meus.
DE. scio ita esse, et istaec mihi res sollicitudinist,
neque defetiscar usque adeo experirier
 590donec tibi id quod pollicitus sum effecero.