Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/23

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
I. i
ANDRIA

quid si ipse amasset? quid hĭc mihi faciet patri?”
haec ego putabam esse omnia humani ingeni
mansuetique animi officia. quid multis moror?
 115egomet quoque eiu’ causa in funus prodeo,
nil suspicans etiam mali. SO. hem quid id est? SI. scies.
ecfertur; imus. interea inter mulieres
quae ibi aderant forte unam aspicio adulescentulam
forma . . SO. bona fortasse. SI. et voltu, Sosia,
 120adeo modesto, adeo venusto ut nil supra.
quia tum mihi lamentari praeter ceteras
visast et quia erat forma praeter ceteras
honesta ac liberali, accedo ad pedisequas,
quae sit rogo: sororem esse aiunt Chrysidis.
 125percussit ilico animum. attat hoc illud est,
hinc illae lacrumae, haec illast misericordia.
SO. quam timeo quorsum evadas! SI. funus interim
procedit: sequimur; ad sepulcrum venimus;
in ignem inpositast; fletur. interea haec soror
 130quam dixi ad flammam accessit inprudentius,
sati’ cum periclo. ibi tum exanimatus Pamphilus
bene dissimulatum amorem et celatum indicat:
adcurrit; mediam mulierem complectitur:
“mea Glycerium,” inquit “quid agis? quor te is perditum?”
 135tum illa, ut consuetum facile amorem cerneres,
reiecit se in eum flens quam familiariter!
SO. quid ais? SI. redeo inde iratus atque aegre ferens;
nec satis ad obiurgandum causae. diceret
“quid feci? quid commerui aut peccavi, pater?
 140quae sese in ignem inicere voluit, prohibui
servavi.” honesta oratiost. SO. recte putas;
nam si illum obiurges vitae qui auxilium tulit,