Jump to content

Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/232

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
V. v
PHORMIO

 835PH. vicissim partis tuăs acturus est. AN. quas? PH. ut fugitet patrem.
te suăs rogavit rursum ut ageres, causam ut pro se diceres;
nam potaturus est apud me. ego me ire senibus Sunium
dicam ad mercatum, ancillulam emptum dudum quam dixit Geta:
ne quom hic non videant me conficere credant argentum suom.
 840sed ostium concrepuit abs te. AN. vidĕ quis egreditur. PH. Getast.

 viGeta Antipho Phormio

GE. O Fortuna, o Fors Fortuna, quantis commoditatibus,
quam subito meo ero Antiphoni ope vostra hunc onerastis diem!
AN. quidnam hic sibi volt? GE. nosque amicos ei(u)s exonerastis metu!
sed ego nunc mihi cesso qui non umerum hunc onero pallio
 845atque hominem propero invenire, ut haec quae contigerint sciat.
AN. num tu intellegi’ quid hĭc narret? PH. num tu? AN. nil. PH. tantundem ego.
GE. ad lenonem hinc ire pergam: ibi nunc sunt. AN. heus Geta! GE. em tibi:
num mirum aut novomst revocari, cursum quom institeris? AN. Geta.