GE. pergit hercle. numquam tu odio tu͡o me vinces. AN. non manes?
850GE. vapula. AN. id quidĕm tibi iam fiet nisi resisti’. verbero.
GE. familiariorem oportet esse hunc: minitatur malum.
sed ĭsne est quem quaero an non? ipsust, congredere actutum. AN. quid est?
GE.[o] omnium quantumst qui vivont hominum homo ornatissime!
nam sine controvorsia ab dis solu’ diligere, Antipho.
855AN. ita velim; sed quĭ ĭstuc credam ita esse mihi dici velim.
GE. satine est si te delibutum gaudio reddo? AN. enicas.
PH. quin tu hinc pollicitationes aufer et quod fers cedo. GE. oh
tu quoque aderas, Phormio? PH. aderam. sed tu cessas. GE. accipe, em:
ut modo argentum tibi dedimus apŭd forum, recta domum
860sumu’ profecti; interea mittit eru’ me ad uxorem tuam.
AN. quăm ŏb rem? GE. omitto proloqui; nam nil ad hanc rem est, Antipho.
ubi ĭn gynaeceum ire occipio, puer ad me adcurrit Mida,
pone reprendit pallio, resupinat: respicio, rogo
quăm ŏb rem retineat me: ait esse vetitum intro ad eram accedere.
865“Sophrona modo fratrem huc” inquit “senis introduxit Chremem”
Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/233
Appearance
Haec pagina nondum emendata est
V. vi
P. TERENTI AFRI