Jump to content

Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/238

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
V. viii
PHORMIO

animo virili praesentique ut sis para.
vides peccatum tuom esse elatum foras
neque iam id celare posse te uxorem tuam:
 960nunc quod ĭpsa ex aliis auditura sit, Chreme,
id nosmet indicare placabilius est.
tum hunc inpuratum poterimus nostro modo
ulciscī. PH. attat nisi mi prospicio, haereo.
hi gladiatorio animo ad me adfectant viam.
 965CH. at vereor ut placari possit. DE. bono animo es:
ego redigam vos in gratiam, hoc fretus, Chreme,
quom e medio excessit unde haec susceptast tibi.
PH. itan agiti’ mecum? satis astute adgredimini.
non hercle ex rĕ ĭsti(u)s me instigasti, Demipho.
 970ain tu? ubi quae lubitum fuerit peregre feceris
neque hui(u)s sis veritu’ feminae primariae
quin novŏ modo ei faceres contumeliam,
venias nunc precibu’ lautum peccatum tuom?
hisce ego ĭllam dictis ita tibi incensam dabo
 975ut ne restinguas lacrumis si exstillaveris.
DE. malum quod isti di deaeque omnes duint!
tantane adfectum quemquam esse hominem audacia!
non hoc publicitu’ scelus hinc asportarier
in solas terras! CH. in ĭd redactu’ sum loci
 980ut quid agam cŭm ĭllo nesciam prorsum. DE. ego scio:
in ius eamus. PH. in ius? huc, siquid lubet.
CH. adsequere, retine dum ego huc servos evoco.