Jump to content

Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/237

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
V. viii
P. TERENTI AFRI

fugitive? etiamnunc credi’ te ignorarier
aut tua facta adeo? PH. irritor. DE. tune hanc duceres
si tibi daretur? PH. fac periclum. DE. ut filius
cŭm ĭlla habitet apŭd te, hoc vostrum consilium fuit.
 935PH. quaeso quid narras? DE. quin tu mi argentum cedo.
PH. ĭmmŏ vero uxorem tu cedo. DE. in ius ambula.
in ius] PH. enĭmvero si porro esse odiosi pergitis . .
DE. quid facies? PH. egone? vos me indotatis modo
patrocinari fortasse arbitramini:
 940etiam dotatis soleo. CH. quid ĭd nostra? PH. nihil.
hic quandam noram quoi(u)s vir uxorem CH. hem. DE. quid est?
PH. Lemni habuit aliam, CH. nullu’ sum. PH. ex qua filiam
suscepit; et eam clam educat. CH. sepultu’ sum.
PH. haec adeo ego illi iam denarrabo. CH. obsecro,
 945ne facias. PH. oh tune is eras? DE. ut ludos facit!
CH. missum te facimu’. PH. fabulae! CH. quid vis tibi?
argentum quod habes condonamu’ te. PH. audio.
quid vos, malum, ergo me sic ludificamini
inepti vostra puerili sententia?
 950nolo volo; volŏ nolo rursum; cape cedo;
quod dictum indictumst; quod modo erat ratum inritumst.
CH. quo pacto aut unde hic haec rescivit? DE. nescio;
nisi me dixisse nemini certo scio.
CH. monstri, ita me dĭ ament, simile. PH. inieci scrupulum. DE. hem
 955hicine ut a nobis hoc tantum argenti auferat
tam aperte inridens? emori hercle satius est.