Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/251

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
I. ii
P. TERENTI AFRI

 PH. at te di deaeque perduint cum istoc odio, Lache!
 135PA. ut ăd pauca redeam, uxorem deducit domum.
nocte illa prima virginem non attigit;
quae consecutast nox eam, nihilo magis.
PH. quid ais? cum virgine una adulescens cubuerit
plus potu’, sese illa abstinere ut potuerit?
 140non veri simile dici’ neque verum arbitror.
PA. credo ita videri tibi. nam nemo ad te venit
nisi cupiens tu͡i; ille invitus illam duxerat.
PH. quid deinde fit? PA. diebu’ sane pauculis
post Pamphilus me solum seducit foras
 145narratque ut virgo ab se integra etiam tum siet,
seque ante quăm eam uxorem duxisset domum,
sperasse eas tolerare posse nuptias.
“sed quam decrerim me non posse diutius
habere, eam ludibrio haberi, Parmeno,
 150quin integram itidem reddam, ut accepi ab suis,
neque honestum mihi neque utile ipsi virginist.”
PH. pium ac pudicum ingenium narras Pamphili.
PA.“hoc ego proferre incommodum mi esse arbitror;
reddi patri autem, quoi tu nil dicas viti,
 155superbumst. sed ĭllam spero, ubi hoc cognoverit
non posse se mecum esse, abituram denique.”
PH. quid ĭnterea? ibatne ad Bacchidem? PA. cotidie.
sed ut fit, postquam hunc alienum ab sese videt,
maligna multo et mage procax facta ilico est.
 160PH. non edepol mirum. PA. atque ea res multo maxume