Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/252

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
I. ii
HECYRA

diiunxit illum ab illa, postquam et ipse se
et illam et hanc quae domi erat cognovit satis,
ad ĕxemplum ambarum mores e͡arum existimans.
haec, ita uti liberali esse ingenio decet,
 165pudens modesta incommoda atque iniurias
viri omnis ferre et tegere contumelias.
hic animu’ partim uxori’ misericordia
devinctu’, partim victus hui(u)s iniuriis
paullatim elapsust Bacchidi atque huc transtulit
 170amorem, postquam par ingenium nactus est.
interea in Imbro moritur cognatus senex
horunc: ea ad hos redibat lege hereditas.
eo amantem invitum Pamphilum extrudit pater.
reliquit cum matre hic uxorem; nam senex
 175rus abdidit se, huc raro in urbem commeat.
PH. quid adhuc habent infirmitatis nuptiae?
PA. nunc audies. primo dies complusculos
bene convenibat sane inter eas. interim
miris modis odisse coepit Sostratam:
 180neque lites ullae inter eas, postulatio
numquam. PH. quid igitur? PA. siquando ad eam accesserat
confabulatum, fugere e conspectu ilico,
videre nolle: denique ubi non quit pati,
simulat se ad matrem accersi ad rem divinam, abit.
 185ubi ĭllic di͡es est compluris, accersi iubet: