Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/258

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
II. iii
HECYRA

habui illam ac si ex mĕ ĕsset gnata, nec quĭ hŏc mi eveniat scio;
 280nisi pol filium multimodis iam exspecto ut redeat domum.

Actvs III

 iPamphilvs Parmeno (Myrrina)

 PAM. Neminĭ plura acerba credo esse ex amore homini umquam oblata
quam mi. heu me infelicem, hancin ego vitam parsi perdere!
hacin causa ego eram tanto opere cupidu’ redeundi domum! hui
 quanto fuerat praestabilius ubivis gentium agere aetatem
 285quam huc redire atque haec ita esse miserum me resciscere!
nam nos omnes quibus est alicunde aliquis obiectus labos,
omne quod ĕst interea tempu’ priu’ quam id rescitumst lucrost.
PAR. ac sic citiu’ qui te expedias his aerumnis reperias:
 si non rediisses, haec irae factae essent multo ampliores.
 290 sed nunc adventum tuom ambas, Pamphile, sciŏ reverituras:
 rem cognosces, iram expedies, rursum in gratiam restitues.
levia sunt quae tu pergravia esse in animum induxti tuom.