Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/257

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
II. ii
P. TERENTI AFRI

novi et quae dicis omnia esse ut dicis animum induco,
 265et te hoc mihi cupio credere: illam ad vos redire studeo
si facere possim ullo modo. LA. quae res te id facere prohibet?
eho num quid nam accusat virum? PH. minime. nam postquam attendi
magis et vi coepi cogere ut rediret, sancte adiurat
non posse apud vos Pamphilo se absente perdurare.
 270aliud fortasse aliis viti est: ego sum animo leni natus:
non possum advorsari meis. LA. em Sostrata. SO. heu me miseram!
LA. certumne est istuc? PH. nunc quidem ut videtur: sed num quid vis?
nam est quod me transire ad forum iam oportet. LA. eŏ tecum una.

 iiiSostrata

Edepol ne nos sumus inique aeque omnes invisae viris
 275propter paucas, quae omnes faciunt dignae ut videamur malo.
nam ita me dĭ ament, quod me accusat nunc vir, sum extra noxiam.
sed non facile est expurgatu: ita animum induxerunt socrus
omnis esse iniquas: haud pol mequidem; nam numquam secus