Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/260

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
III. i
HECYRA

quapropter? quia enĭm qui e͡os gubernat animus eum ĭnfirmum gerunt.
itidem illae mulieres sunt ferme ut pueri levĭ sententia:
fortasse unum aliquod verbum inter eas iram hanc concivisse.
PAM. abĭ, Parmeno, intro ac me venisse nuntia. PAR. hem quid hŏc est? PAM. tace.
 315trepidari sentio et cursari rursum prorsum. PAR. agedum, ad fores
accedo propius. em sensistin? PAM. noli fabularier.
pro Iuppiter, clamorem audivi. PAR. tute loqueris, me vetas.
(MY. intus) tace obsecro, mea gnata. PAM. matri’ vox visast Philumenae.
nullus sum. PAR. quidum? PAM. perii. PAR. quăm ŏb rem? PAM. nescioquod magnum malum
 320profecto, Parmeno, me celant. PAR. uxorem Philumenam
pavitare nescioquid dixerunt: id si forte est nescio.
PAM. interii; quor mihi id non dixti? PAR. quia non poteram una omnia.
PAM. quid morbi est? PAR. nescio. PAM. quid? nemon medicum adduxit? PAR. nescio.
PAM. cesso hinc ire intro ut hoc quam primum quidquid est certo sciam?
 325 quonam modo, Philumenā mea, nunc te offendam adfectam?
 nam si periclum ullum in te inest, perisse me una haud dubiumst.—