Jump to content

Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/261

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
III. i
P. TERENTI AFRI

PAR. non usu’ factost mihi nunc hunc intro sequi;
nam invisos omnis nos esse illis sentio:
herĭ nemo voluit Sostratam intro admittere.
 330si forte morbus amplior factus siet
(quod sane nolim, maxume erĭ causa mei),
servom ilico introisse dicent Sostratae,
aliquid tulisse comminiscentur mali
capiti atque aetati illorum morbu’ qui auctu’ sit:
 335era ĭn crimen veniet, ego vero in magnum malum.

 iiSostrata Parmeno Pamphilvs

SO. Nescioquid iamdudum audio hic tumultuari misera:
male metuo ne Philumenae mage morbus adgravescat:
quod te, Aesculapi, et te, Salus, nequid sit huius oro.
nunc ad eam visam. PAR. heus Sostrata. SO. hĕm. PAR. iterum istinc excludere.
 340SO. ehĕm Parmeno, tun hic eras? perii, quid faciam misera?
non visam uxorem Pamphili, quom in proxumo hic sit aegra?
PAR. non visas? ne mittas quidem visendi causa quemquam.
nam quĭ amat quoĭ odio ipsus est, bis facere stulte duco:
laborem inanem ipsus capīt et ĭlli molestiam adfert.
 345tum filius tuos intro iit videre, ut venit, quid agat.
SO. quid ais? an venit Pamphilus? PAR. venit. SO. dis gratiam habeo.
hĕm ĭstoc verbo animu’ mihi redit et cura ex corde excessit.