Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/267

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
III. v
P. TERENTI AFRI

LA. gnate mi, salve. PH. bene factum te advenisse, Pamphile;
atque adeo, id quod maxumumst, salvom atque validum. PA. creditur.
LA. advenis modo? PA. admodum. LA. cedo, quid reliquit Phania
consobrinu’ noster? PA. sane hercle homŏ voluptati obsequens
 460fu͡it dum vixit; et qui sic sunt haud multum heredem iuvant,
sibi vero hanc laudem relinquont “vixit, dum vixit, bene.”
LA. tum tu igitur nil attulisti plus una hac sententia?
PA. quidquid est id quod reliquit, profuit. LA. immo obfuit;
nam illum vivom et salvom vellem. PH. inpune optare istuc licet:
 465ill’ revivescet iam numquam; et tamen utrum malis scio.
LA. herĭ Philumenam ad se accersi hic iussit. dic iussisse te.
PH. noli fodere. iussi. LA. sed eam iam remittet. PH. scilicet.
PA. omnem rem scio ut sit gesta: adveniens audivi modo.
LA. at ĭstos invidos di perdant qui haec lubenter nuntiant.
 470PA. ego me sciŏ cavisse ne ulla merito contumelia
fieri a vobis posset; idque si nunc memorare hic velim
quam fideli animo et benigno in illam et clementi fui,
vere possum, ni te ex ipsa haec mage velim resciscere;
namque e͡o pacto maxume apŭd te meo erit ingenio fides,