Jump to content

Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/268

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
III. v
HECYRA

 475quom illa, quae nunc in me iniquast, aequa de me dixerit.
neque mea culpa hoc discidium evenisse, id testor deos.
sed quando sese esse indignam deputat matri meae
quae concedat cui(u)sque mores toleret sua modestia,
neque alio pacto componi potĕst inter eas gratia,
 480segreganda aut mater a me est, Phidippe, aut Philumena.
nunc me pietas matri’ potiu’ commodum suadet sequi.
LA. Pamphile, haud invito ad auris sermo mi accessit tuos,
quom te postputasse omnis res prae parente intellego;
verum vidĕ ne inpulsus ira prave insistas, Pamphile.

 485PA. quibus iris pulsu’ nunc in illam iniquo’ sim
quae numquam quicquam erga me commeritast, pater,
quod nollem, et saepe quod vellem meritam scio?
amoque et laudo et vehementer desidero;
nam fu͡isse erga me miro ingenio expertu’ sum;
 490illique exopto ut relicuam vitam exigat
cŭm eo viro me qui sit fortunatior,
quandoquidem illam a me distrahit necessitas.
PH. tibi id in manust ne fiat. LA. si sanus sies:
iube ĭllam redire. PA. non est consilium, pater:
 495matris servibo commodis. LA. quŏ abis? mane
mane, inquam: quŏ abis?—PH. quaĕ haĕc est pertinacia?
LA. dixin, Phidippe, hanc rem aegre laturum esse eum?
quam ob rem te orabam filiam ut remitteres.
PH. non credidi edepol adeo inhumanum fore.
 500ita nunc is sibi me supplicaturum putat?
si est ut velit redducere uxorem, licet;