Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/273

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
IV. i
P. TERENTI AFRI


 iiSostrata Pamphilvs (Laches)

SO. Non clam me est, gnate mi, tibi me esse suspectam, uxorem tuam
propter me͡os mores hinc abisse, etsi ea dissimulas sedulo.
verum ita me dĭ ament itaque optingant ex te quae exoptem mihi ut
 580numquam sciens commerui merito ut caperet odium illam mei.
teque ante quod me amare rebar, e͡i rei firmasti fidem;
nam mi intu’ tuo’ pater narravit modo quo pacto me habueris
praepositam amori tu͡o: nunc tibi me certumst contra gratiam
referre ut apŭd me praemium esse positum pietati scias.
 585mi Pamphile, hoc et vobis et meaĕ commodum famae arbitror:
ego rus abituram hinc cum tu͡o me esse certo decrevi patre,
ne mea praesentia obstet neu causa ulla restet relicua
quin tua Philumena ad te redeat. PA. quaeso quid ĭstuc consilist?
illi(u)s stultitia victa ex urbe tu rus habitatum migres?
 590haud facies, neque sinam ut qui nobis, mater, male dictum velit,
meă pertinacia esse dicat factum, haud tuă modestia.
tum tu͡as amicas te et cognatas deserere et festos dies
meă causa nolo. SO. nil pol iăm ĭstaec mihi res volŭptatis ferunt: