et quae me peccasse ais. abĭ, solu’ solum conveni,
rogă velitne uxorem an non: sĭ est ut dicat velle se,
redde; sin est autem ut nolit, recte ego consului meae.
560PH. siquidem ille ipse non volt et tu sen[si]sti in eo esse, Myrrina,
peccatum, aderam quoi(u)s consilio fuerat ea par prospici.
quam ob rem incendor ira esse ausam facere haec te iniussu meo.
interdico ne extulisse extra aedis puerum usquam velis.
sed ego stultior me͡is dictis parere hanc qui postulem.
565ibo intro atque edicam servis nequoquam ecferri sinant.—
MY. nullam pol credo mulierem me miseriorem vivere:
năm ut hic laturus hoc sit, si ipsam rem ut siet resciverit,
non edepol clam me est, quom hoc quod leviust tăm animo irato tulit;
nec qua via sententia eiu’ possit mutari scio.
570hoc mi unum ex plurumis miseriis relicuom fuerat malum,
si puerum ut tollam cogit, quoi(u)s nos qui sit nescimus pater.
nam quom compressast gnata, forma in tenebris nosci non quitast,
neque detractum e͡i tum quicquamst qui posset post nosci qui siet;
ipse eripuit vĭ, ĭn digito quem habuit, virgini abiens anulum.
575simŭl vereor Pamphilum ne orata nostra nequeat diutius
celare, quom sciet alienum puerum tolli pro suo.
Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/272
Appearance
Haec pagina nondum emendata est
IV. i
HECYRA