Jump to content

Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/275

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
IV. iii
P. TERENTI AFRI

quod sit faciundum fortasse post, idem hŏc nunc si feceris.
 610SO. fors fuat pol. LA. abĭ rus ergo hinc: ibi ego tĕ ĕt tu me feres.
SO. spero ecastor. LA. ĭ ĕrgo intro et compone quae tecum simul
 erantur: dixi. SO. ita ut iubes faciam.—PA. pater.
LA. quid vis, Pamphile? PA. hinc abire matrem? minime. LA. quid ita ĭstuc vis?
PA. quia de uxore incertu’ sum etiam quid sim facturus. LA. quid est?
 615quid vis facere nisi redducere? PA. equidem cupio et vix contineor;
sed non minuam me͡um consilium: ex usu quod ĕst id persequar:
credo e͡a gratia concordes [magis], si non redducam, fore.
LA. nescias: verum id tuă refert nil utrum illaec fecerint
quando haec aberit. odiosa haec est aetas adulescentulis.
 620e medio aequom excedere est: postremo nos iam fabulae
 sumu’, Pamphilē, “senĕx atque anus.”
 sed video Phidippum egredi per tempus: accedamus.

 ivPhidippvs Laches Pamphilvs

PH. Tibi quoque edepol sum iratus, Philumena,
graviter quidĕm; nam hercle factumst abs te turpiter.
 625etsi tibi causast de hac re: mater te inpulit.