huic vero nullast. LA. opportune te mihi,
Phidippe, in ipso tempore ostendis. PH. quid est?
PA. quid respondebo his? aut quo pacto hoc aperiam?
LA. dic filiae rus concessurum hinc Sostratam,
630ne revereatur minu’ iam quo redeat domum. PH. ah
nullam de his rebu’ culpam commeruit tua:
a Myrrina haec sunt mea ŭxore exorta omnia.
‹PA.› mutatio fit. ‹PH.› ea nos perturbat, Lache.
PA. dum ne redducam, turbent porro quam velint.
635PH. ego, Pamphile, esse inter nos, si fieri potest,
adfinitatem hanc sane perpetuam volo;
sin est ut aliter tua siet sententia,
accipias puerum. PA. sensit peperisse: occidi.
LA. puerum? quem puerum? PH. natus est nobis nepos.
640nam abducta a vobis praegnas fuerat filia,
neque fu͡isse praegnatem umquam ante hunc scivi diem.
LA. bene, ita me dĭ ament, nuntias, et gaudeo
natum, tibi illam salvam. sed quid mulieris
uxorem habes aut quibu’ moratam moribus?
645nosne hoc celatos tam diu! nequeo satis
quăm hŏc mihi videtur factum prave proloqui.
PH. non tibi ĭllud factum minu’ placet quam mihi, Lache.
PA. etiamsi dudum fuerat ambiguom hoc mihi,
nunc non est quŏm eam [con]sequitur alienus puer.
650LA. nulla tibi, Pamphile, hic iam consultatiost.
PA. perii. LA. hunc videre saepe optabamus diem
quom ex te esset aliqui’ qui te appellaret patrem.
evenit: habeo gratiam dis. PA. nullu’ sum.
LA. redduc uxorem ac noli advorsari mihi.
Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/276
Appearance
Haec pagina nondum emendata est
IV. iv
HECYRA