Jump to content

Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/279

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
IV. iv
P. TERENTI AFRI

puerum, Phidippe, mihi cedo: ego alam. PH. maxume.
non mirum fecit uxor [mea] si hoc aegre tulit:
 710amarae mulieres sunt, non facile haec ferunt.
propterea haec irast; nam ipsa narravit mihi.
id ego hoc praesente tibi nolueram dicere,
neque ĭlli credebam primo: nunc verum palamst.
nam omnino abhorrere animum huic video a nuptiis.
 715LA. quid ergo agam, Phidippe? quid das consili?
PH. quid agas? meretricem hanc primum adeundam censeo:
oremus accusemu’ graviu’ denique
minitemur si cŭm ĭllo habuerit rem postea.
LA. faciam ut mones. eho puer‹e›, curre ad Bacchidem hanc
 720vicinam nostram: huc evoca verbis meis.
et te oro porro in hac re adiutor sis mihi. PH. ah
iamdudum dixi idemque nunc dico, Lache:
manere adfinitatem hanc inter nos volo,
si ullo modo est ut possit: quod spero fore.
 725sed vin adesse me una dŭm ĭstam convenis?
LA. ĭmmŏ vero abi, aliquam puero nutricem para.

Actvs V

 iBacchis Laches

BA. Non hoc de nihilost quod Laches me nunc conventam esse expetit;
nec pol me multum fallit quin quod suspicor sit quod velit.