680nunc postquam ademptam hanc quoque tibi causam vides,
puer quia clam test natu’, nactus alteram es.
erras tui animi si me esse ignarum putas.
aliquando tandem huc animum ut adiungas tuom.
quam longum spatium amandi amicam tibi dedi!
685sumptus quos fecisti in eam quam animo aequo tuli!
egi atque oravi tecum uxorem ut duceres,
tempus dixi esse: inpulsu duxisti meo;
quae tum obsecutu’ mihi fecisti ut decuerat.
nunc animum rursum ad meretricem induxti tuom;
690quoi tu obsecutu’ facis huic adeo iniuriam.
nam in eandem vitam te revolutum denuo
video esse. PA. mene? LA. te ipsum: et facis iniuriam;
confingi’ falsas causas ad discordiam,
ut cum illa vivas, testem hanc quom abs te amoveris.
695sensitque adeo uxor; nam e͡i causa alia quae fuit
quam ob rem abs te abiret? PH. plane hic divinat: nam id est.
PA. dabŏ iusiurandum nil esse istorum mihi. LA. ah
redduc uxorem aut quăm ŏb rem non opu’ sit cedo.
PA. non est nunc tempu’. LA. puerum accipias; nam is quidem
700in culpa non est: post de matre videro.
PA. omnibu’ modis miser sum nec quid agam scio;
tot nunc me rebu’ miserum concludit pater.
abibo hinc, praesens quando promoveo parum.
nam puerum iniussu credo non tollent meo,
705praesertim in ea re quom sit mi adiutrix socrus.
LA. fugis? hem, nec quicquam certi respondes mihi?—
num tibi videtur esse apud sese? sine:
Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/278
Appearance
Haec pagina nondum emendata est
IV. iv
HECYRA