Jump to content

Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/296

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
I. ii
ADELPHOE

DE. curaest mihi. MI. et mihi curaest. verum, Demea,
 130curemus aequam uterque partem: tu alterum,
ego item alterum; nam ambos curare propemodum
reposcere illumst quem dedisti. DE. ah Micio!
MI. mihi sic videtur. DE. quid ĭstic? si tibi ĭstuc placet,
profundat perdat pereat; nil ad me attinet.
 135iam si verbum unum posthac . . MI. rursum, Demea,
irascere? DE. an non credi’? repeto quem dedi?
aegrest; alienu’ non sum; si obsto . . em desino.
unum vis curem: curo; et est dis gratia
quom ita ut volo est. iste tuos ipse sentiet
 140posteriu’ . . nolo in illum graviu’ dicere.

 iiiMicio

nec nil neque omnia haec sunt quae dicit: tamen
non nil molesta haec sunt mihi; sed ŏstendere
me aegre pati illi nolui. năm itast homo:
quom placo, advorsor sedulo et deterreo;
 145tamĕn vix humane patitur; verum si augeam
aut etiam adiutor si‹e›m ĕius iracundiae,
insaniam profecto cŭm ĭllo. etsi Aeschinus
non nullam in hac re nobis facit iniuriam.
quăm hĭc non amavit meretricem? aut quoi non dedit
 150aliquid? postremo nuper (credo iam omnium
taedebat) dixit velle uxorem ducere.
sperabam iam defervisse adulescentiam:
gaudebam. ecce autem de integro! nisi, quidquid est,
volŏ scire atque hominem convenire, si apŭd forumst.