Jump to content

Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/295

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
I. ii
P. TERENTI AFRI

non est flagitium, mihi crede, adulescentulum
scortari neque potare: non est; neque fores
effringere. haec si neque ego neque tu fecimus,
non siit egestas facere nos. tu nunc tibi
 105id laudi duci’ quod tum fecisti inopia?
iniuriumst; nam si esset unde id fieret,
faceremus. et tŭ ĭllum tuom, si esses homo,
sineres nunc facere dum per aetatem decet
potius quam, ubi te exspectatum eiecisset foras,
 110alieniore aetate post faceret tamen.
DE. pro Iuppiter, tŭ homo adigi’ mĕ ad insaniam!
non est flagitium facere haec adulescentulum? MI. ah
ausculta, ne me optundas de hac re saepius:
tu͡om filium dedisti adoptandum mihi;
 115is meus est factu’: siquid peccat, Demea,
mihi peccat; ego ĭlli maxumam partem fero.
opsonat potat, olet unguenta: de meo;
amăt: dabitur a me argentum dŭm erit commodum;
ubi non erit fortasse excludetur foras.
 120fores effregit: restituentur; discidit
vestem: resarcietur; et—dis gratia—
e‹s›t unde haec fiant, et adhuc non molesta sunt.
postremo aut desine aut cedo quemvis arbitrum:
te plura in hac re peccare ostendam. DE. ei mihi,
 125pater esse disce ab aliis qui vere sciunt.
MI. natura tŭ ĭlli pater es, consiliis ego.
DE. tun consulis quicquam? MI. ah, si pergis, abiero.
DE. sicin agis? MI. an ego totiens de e͡adem re audiam?