SA. credo istuc melius esse; verum ego numquam adeo astutus fui
quin quidquid possem mallem auferre potius in praesentia.
SY. age, novi tuom animum: quasi iam usquam tibi sint viginti minae
dum huic obsequare; praeterea autem te aiunt proficisci Cyprum. SA. hem.
225SY. co͡emisse hinc quaĕ ĭlluc veheres multa, navem conductam: hoc, scio,
animu’ tibi pendet. ubi ĭllinc, spero, redieris tamen, hoc ages.
SA. nusquam pedem! perii hercle: hac illi spĕ hŏc inceperunt. SY. timet:
inieci scrupulum homini. SA. o scelera: illuc vide
ut in ĭpso articulo oppressit. emptae mulieres
230complures et item hinc alia quae porto Cyprum.
nisi eo ad mercatum venio, damnum maxumumst.
nunc si hoc omittō—, actum agam ubi ĭllinc rediero;
nil est; refrixerit res—“nunc demum venis?
quor passu’s? ubi eras?”—ut sit satius perdere
235quăm hĭc nunc manere tam diu aut tum persequi.
SY. iamne enumerasti quot ăd te rediturum putes?
SA. hoccin ĭllo dignumst? hoccin incipere Aeschinum,
per ŏppressionem ut hanc mi eripere postulet!
SY. labascit: unum hoc habeo. vidĕ si sati’ placet:
240potius quam venias in periclum, Sannio,
servesne an perdas totum, dividuom face;
minas decem conradet alicunde. SA. ei mihi,
Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/301
Appearance
Haec pagina nondum emendata est
II. ii
P. TERENTI AFRI