vendidisse me; dĕ ărgento—somnium: “mox; cras redi.”
205id quoque possum ferre si modo reddat, quamquam iniuriumst.
verum cogito id quod res est: quando e͡um quaestum occeperis,
accipiunda et mussitanda iniuria adulescentiumst.
sed nemo dabit—: frustra egomet mecum has rationes puto.
iiSyrvs Sannio
SY. Tace, egomet conveniam iam ipsum: cupide accipiat faxo atque etiam
210bene dicat secum esse actum.—quid ĭstuc, Sanniost quod te audio
nescioquid concertasse cŭm ero? SA. numquam vidi iniquius
certationem comparatam quam haec hodie inter nos fuit:
ego vapulando, ill’ verberando, usque ambo defessi sumus.
SY. tua culpa. SA. quid agerem? SY. adulescenti morem gestum oportuit.
215SA. qui potui meliu’ quĭ hodie usque os praebui? SY. age, scis quid loquar:
pecuniam in loco neglegere maxumum interdumst lucrum. hui
metuisti, si nunc de tu͡o iure concessisses paullulum atque
adulescenti esses morigeratus, hominum homo stultissime,
ne non tibi istuc feneraret? SA. ego spem pretio non emo.
220SY. numquam rem facies: abĭ, nescis inescare homines, Sannio.