Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/305

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
III. i
P. TERENTI AFRI

 290 iam nunc times, quasi numquam adfueris, numquam tute pepereris?
 SO. miseram me, neminem habeo (solae sumu’; Geta autem hic non adest)
nec quem ad obstetricem mittam, nec qui accersat Aeschinum.
 CA. pol is quidem iăm hĭc aderit; nam numquam unum intermittit diem
 quin semper veniat. SO. solu’ me͡arum miseriarumst remedium.
 295CA. e re nata meliu’ fieri haud potuit quam factumst, era,
quando vitium oblatumst, quod ad illum attinet potissimum,
talem, tali genere atque animo, natum ex tanta familia.
SO. ita pol est ut dici’: salvo’ nobis de͡os quaeso ut siet.

 iiGeta Sostrata Canthara

GE. Nunc illud est quom, si omnia omnes sua consilia conferant
 300atque huic malo salutem quaerant, auxili nil adferant,
quod mihique eraeque filiaeque erilist. vae misero mihi!
tot res repente circumvallant se unde emergi non potest:
 vis egestas iniustitia solitudo infamia.
 hoccin saeclum! o scelera, o genera sacrilega, ŏ hominem inpium!
 305SO. me miseram, quidnam est quod sic video timidum et properantem Getam?
GE. quem neque fides neque iusiurandum neque ĭllum misericordia
repressit neque reflexit neque quod partus instabat prope