Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/306

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
III. ii
ADELPHOE

quoi miserae indigne per vim vitium obtulerat. SO. non intellego
satius quae loquitur. CA. propius obsecro accedamu’, Sostrata. GE. ah
 310me miserum, vix sum compos animi, ita ardeo iracundia.
nil est quod malim quăm ĭllam totam familiam darĭ mi obviam,
ut ego iram hanc in eos evomam omnem, dum aegritudo haec est recens.
satis mihi id habeam supplici dŭm illos ulciscar modo.
seni animam primum exstinguerem ipsi quĭ ĭllud produxit scelus;
 315tum autem Syrum inpulsorem, vah, quibus illum lacerarem modis!
sublime[m] medium primum arriperem et capite in terra statuerem,
 ut cerebro dispergat viam;
 adulescenti ipsi eriperem oculos, post haec praecipitem darem;
 ceteros—ruerem agerem raperem tunderem et prosternerem.
 320sed cesso eram hoc malo inpertiri propere? SO. revocemus: Geta. GE. hem
 quisqui’s, sine me. SO. ego sum Sostrata. GE. ubi east? tĕ ĭpsam quaerito.
 SO.› tĕ ĕxspecto; oppido opportune te obtulisti mi obviam.
 GE.› era . . SO. quid est? quid trepidas? GE. ei mihi! CA. quid festinas, mi Geta?