655MI. sic est. AE. Miletum usque obsecro? MI. ita. AE. animo malest.
quid ĭpsae? quid aiunt? MI. quid ĭllas censes? nil enim.
commenta mater est esse ex alio viro
nescioquo puerum natum, neque eum nominat;
priorem esse illum, non oportere huic dari.
660AE. eho nonne haec iusta tibi videntur postea?
MI. non. AE. obsecro non? an ĭllam hinc abducet, pater?
MI. quid ĭllam nĭ ăbducat? AE. factum a vobis duriter
inmisericorditerque atque etiam, si est, pater,
dicendum magis aperte, inliberaliter.
665MI. quăm ŏb rem? AE. rogas me? quid ĭlli tandem creditis
fore animi misero quĭ ĭllam consuevit prior,
qui infelix haud scio an ĭllam misere nunc amet,
quom hanc sibi videbit praesens praesenti eripi,
abduci ab oculis? facinus indignum, pater!
670MI. qua ratione istuc? quis despondit? quis dedit?
quoi quando nupsit? auctor his rebus quis est?
quor duxit alienam? AE. an sedere oportuit
domĭ virginem tam grandem dum cognatus huc
illim veniret exspectantem? haec, mi pater,
675te dicere aequom fuit et id defendere.
MI. ridiculum! advorsumne illum causam dicerem
quoi veneram advocatu’? sed quid ĭsta, Aeschine,
nostra? aut quid nobis cum illis? abeamus. quid est?