quid lacrumas? AE. pater, obsecro, ausculta. MI. Aeschine, audivi omnia
680et scio; nam tĕ amo, quo mage quaĕ agi’ curae sunt mihi.
AE. ita velim me promerentem ames dum vivas, mi pater,
ut me hoc delictum admisisse in me, id mihi vehementer dolet
et me tuĭ pudet. MI. credo hercle, nam ingenium novi tuom
liberale; sed vereor ne indiligens nimium sies.
685in qua civitate tandem te arbitrare vivere?
virginem vitiasti quam te non ius fuerat tangere.
iăm ĭd peccatum primum sane magnum, at humanum tamen:
fecere alii saepe item boni. at postquam id ĕvenit, cedo
numquid circumspexti? aut numquid tute prospexti tibi
690quid fieret, qua fieret? si te mi ipsum puduit proloqui,
qua resciscerem? haec dum dubitas, menses abierunt decem.
prodidisti te et ĭllam miseram et gnatum, quod quidem ĭn te fuit.
quid? credebas dormienti haec tibi confecturos deos?
et ĭllam sine tua opera in cubiculum iri deductum domum?
695nolim ceterarum rerum te socordem e͡odem modo.
bono animo es, duces uxorem. AE. hem. MI. bono animo es inquam. AE. pater,
obsecro, nunc ludi’ tu mē? MI. ego te? quăm ŏb rem? AE. nescio:
quia tam misere hoc esse cupio verum, eo vereor magis.
MI. abĭ domum ac de͡os conprecare ut uxorem accersas: abi.
Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/324
Appearance
Haec pagina nondum emendata est
IV. v
ADELPHOE