ingenium atque animum: quovis illos tu die
830redducas. at enĭm metuas nĕ ăb re sint tamen
omissiores paullo. o noster Demea,
ad omnia alia aetate sapimus rectius;
solum unum hoc vitium adfert senectus hominibus:
adtentiores sumus ad rem omnes quam sat est:
835quod ĭllos sat aetas acuet. DE. ne nimium modo
bonae tuae istae nos rationes, Micio,
et tuos iste animus aequo’ subvortat. MI. tace:
non fiet. mitte iăm ĭstaec; da te hodie mihi:
exporge frontem. DE. scilicet ita tempu’ fert:
840faciundumst. ceterum ego rus cras cum filio
cum primo luci ibo hinc. MI. de nocte censeo:
hodie modo hilarum te face. DE. et ĭstam psaltriam
una illuc mecum hinc abstraham. MI. pugnaveris:
eŏ pacto prorsum illi adligaris filium.
845modo facito ut illam serves. DE. ego ĭstuc videro,
atque ibi favillae plena, fumi ac pollinis
coquendo sit faxo et molendo; praeter haec
meridie ipso faciam ut stipulam colligat:
tăm ĕxcoctam reddam atque atram quam carbost. MI. placet:
850nunc mihi videre sapere. atque equidem filium
tum, etiam si nolit, cogam ut cŭm ĭlla una cubet.
DE. derides? fortunatu’s qui isto animo sies.
ego sentio . . MI. ah pergisne? DE. iam iam desino.
Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/331
Appearance
Haec pagina nondum emendata est
V. iii
P. TERENTI AFRI