Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/36

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
II. ii
P. TERENTI AFRI

CH. quid ita? nempe huic prorsus illam non dat. DA. ridiculum caput,
quasi necesse sit, si huic non dat, tĕ ĭllam uxorem ducere,
nisi vides, nisi senis amicos oras ambis. CH. bene mones:
ibo, etsi hercle saepe iam me spes haec frustratast. vale.

 iii Pamphilvs Davos

 375PA. Quid igitur sibi volt pater? quor simulat? DA. ego dicam tibi.
si id suscenseat nunc quia non det tibi uxorem Chremes,
ipsu’ sibi esse iniuriu’ videatur, neque id iniuria,
priu’ quam tu͡om ut sese habeat animum ad nuptias perspexerit:
sed si tu negaris ducere, ibi culpam in te transferet:
 380tŭm ĭllae turbae fient. PA. quidvis patiar. DA. pater est, Pamphile:
difficilest. tum haec solast mulier. dictum [ac] factum invenerit
aliquam causam quam ob rem eiciat oppido. PA. eiciat? DA. cito.
PA. cedo igitur quid faciam, Dave? DA. dic te ducturum. PA. hem. DA. quid est?

PA. egŏn dicam? DA. quor non? PA. numquam faciam. DA. ne nega.
 385PA. suadere noli. DA. ex e͡a re quid fiat vide.
PA. ut ab illa excludar, hoc concludar. DA. non itast.
nempe hoc sic esse opinor: dicturum patrem
“ducas volo hodie uxorem”; tu “ducam” inquies:
cedo quid iurgabit tecum? hic reddes omnia.