Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/37

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
II. iii
ANDRIA

 390quae nunc sunt certa [ei] consilia, incerta ut sient
sine ŏmni periclo. nam hoc haud dubiumst quin Chremes
tibi non det gnatam; nec tu e͡a causa minueris
haec quae facis, ne is mutet su͡am sententiam.

patri dic velle, ut, quom velit, tibi iure irasci non queat.
 395nam quod tu speres “propulsabo facile uxorem his moribus;
dabĭt nemo”: inveniet inopem potiu’ quam te corrumpi sinat.
sed si te aequo animo ferre accipiet, neglegentem feceris;
aliam otiosu’ quaeret: interea aliquid acciderit boni.
PA. ităn credis? DA. haud dubium id quidemst. PA. vidĕ quo me inducas. DA. quin taces?
 400PA. dicam. puerum autem ne resciscat mi esse ex illa cautiost;
nam pollicitus sum suscepturum. DA. o facinus audax! PA. hanc fidem
sibi me obsecravit, qui se sciret non deserturum, ut darem.
DA. curabitur. sed pater adest. cavĕ te esse tristem sentiat.

 iv Simo Davos Pamphilvs

SI. Reviso quid agant aut quid captent consili.
 405DA. hic nunc non dubitat quin te ducturum neges.
venit meditatus alicunde ex solo loco:
orationem sperat invenisse se
qui differat te: proin tu fac apud te ut sies.
PA. modo ŭt possim, Dave! DA. crede inquam hoc mihi, Pamphile,