Jump to content

Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/44

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
III. iii
P. TERENTI AFRI

SI. ausculta pauca: et quid ego te velim et tu quod quaeris scies.
 CH. ausculto: loquere quid velis.

SI. per te de͡os oro et nostram amicitiam, Chreme,
quae incepta a parvis cum aetate adcrevit simul,
 540perque unicam gnatam tuam et gnatum meum,
quoi(u)s tibi potestas summa servandi datur,
ut me adiuves in hac re atque ita uti nuptiae
fuerant futurae, fiant. CH. ah ne me obsecra:
quasi hoc te orando a me impetrare oporteat.
 545alium esse censes nunc me atque olim quom dabam?
si in remst utrique ut fiant, accersi iube;
sed si ex ea re plus malist quam commodi
utrique, id oro te in commune ut consulas,
quasi si illa tua sit Pamphilique ego sim pater.
 550SI. immo ita volo itaque postulo ut fiat, Chreme,
neque postulem abs te ni ipsa res moneat. CH. quid est?
SI. irae sunt inter Glycerium et gnatum. CH. audio.
SI. ita magnae ut sperem posse avelli. CH. fabulae!
SI. profecto sic est. CH. sic hercle ut dicam tibi:
 555amantium irae amoris integratiost.
SI. ĕm ĭd te oro ut ante eamu’, dum tempus datur
dumque ei(u)s lubido occlusast contumeliis,
priu’ quam harum scelera et lacrumae confictae dolis
redducunt animum aegrotum ad misericordiam,
 560uxorem demu’. spero consuetudine et
coniugio liberali devinctum, Chreme,
de(h)inc facile ex illis sese emersurum malis.