Jump to content

Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/45

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
III. iii
ANDRIA

CH. tibi ita hoc videtur; at ego non posse arbitror
neque ĭllum hanc perpetuo habere neque me perpeti.
 565SI. qui scis ergo istuc, nisi periclum feceris?
CH. at ĭstuc periclum in filia fieri gravest.
SI. nempe incommoditas denique huc omnis redit
si eveniat, quod di prohibeant, discessio.
at si corrigitur, quot commoditates vide:
 570principio amico filium restitueris,
tibi generum firmum et filiae invenies virum.
CH. quid ĭstic? si ita istuc animum induxti esse utile,
nolo tibi ullum commodum in me claudier.
SI. merito te semper maxumi feci, Chreme.

 575CH. sed quid ais? SI. quid? CH. qui scis eos nunc discordare inter se?
SI. ipsu’ mihi Davo’, qui intumust e͡orum consiliis, dixit;
et ĭs mihi persuadet nuptias quantum queam ut maturem.
num censes faceret, filium nisi sciret eadem haec velle?
tute adeo iăm ĕius audies verba. [heus] evocate huc Davom.
 580atque eccum video ipsum foras exire.

 iv Davos Simo Chremes

 DA. Ad te ibam. SI. quidnamst?
DA. quor uxor non accersitur? iam advesperascit. SI. audin [tu illum]?

ego dudum non nil veritu’ sum, Dave, abs te ne faceres idem
quod volgu’ servorum solet, dolis ut me deluderes