Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/47

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
III. iv
ANDRIA

SI. ibo ad eum atque e͡adem haec quae tibi dixi dicam idem illi.—DA. nullu’ sum.
 600quid causaest quin hinc in pistrinum recta proficiscar via?
nil est preci loci relictum: iam perturbavi omnia:
erum fefelli; in nuptias conieci erilem filium;
feci hodie ut fierent, insperante hoc atque invito Pamphilo.
ĕm ăstutias! quod si quiessem, nil evenisset mali.

 605 sed ĕccum ipsum video: occidi.
 utinam mi[hi] esset aliquid hic quo nunc me praecipitem darem!

 v Pamphilvs Davos

PA. Vbi ĭllic[e]st scelu’ qui perdidit me? DA. perii. PA. atque hoc confiteor iure
mi obtigisse, quandoquidem tăm iners, tam nulli consili sum.
servon fortunas meas me commisisse futtili!

 610ego pretium ob stultitiam fero: sed inultum numquam id auferet.
DA. posthac incolumem sat scio [fore] me, nunc si devito hoc malum.
PA. nam quid ego nunc dicam patri? negabon velle me, modo
qui sum pollicitu’ ducerē? quă aŭdacia id facere audeam?
nec quid nunc me faciam scio. DA. nec mequidem, atque id ago sedulo.