Jump to content

Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/46

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
III. iv
P. TERENTI AFRI

propterea quod amat filiūs. DA. egon istuc facerem? SI. credidi,
 585idque adeo metuens vos celavi quod nunc dicam. DA. quid? SI. scies;
nam propemodum habeo iam fidem. DA. tandem cognosti qui siem?
SI. non fuerant nuptiae futurae. DA. quid? non? SI. sed ea gratia
simulavi vos ut pertemptarem. DA. quid ais? SI. sic res est. DA. vide:
numquam istuc quivi ego intellegere. vah consilium callidum!
 590SI. hoc audi: ut hinc te intro ire iussi, opportune hic fit mi obviam. DA. hem
numnam perimu’? SI. narro huic quae tu dudum narrasti mihi.
DA. quidnam audio? SI. gnatam ut det oro vixque id exoro. DA. occidi. SI. hem
quid dixtī? DA. optume inquam factum. SI. nunc per hunc nullast mora.
CH. domum modo ibo, ut adparetur dicam, atque huc renuntio.—
 595SI. nunc te oro, Dave, quoniam solu’ mi effecisti has nuptias . .
DA. ego vero solu’. SI. corrigerē mihi gnatum porro enitere.
DA. faciam hercle sedulo. SI. potes nunc, dum animus inritatus est.
DA. quiescas. SI. age igitur, ubi nunc est ipsu’? DA. mirum ni domist.