Jump to content

Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/59

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
V. i
ANDRIA

 830filiam ut darem in seditionem atque in ĭncertas nuptias,
eiu’ labore atque eiu’ dolore gnato ut medicarer tuo.
impetrasti: incepi, dum res tetulit. nunc non fert: feras.
illam hinc civem esse aiunt; puer est natu’: nos missos face.
SI. per ego te de͡os oro, ut nĕ ĭllis animum inducas credere,
 835quibus id maxume utilest illum esse quam deterrumum.
nuptiarum gratia haec sunt ficta atque incepta omnia.
ubi ea causa quam ob rem haec faciunt erit adempta his, desinent.
CH. erras: cum Davo egomet vidi iurgantem ancillam. SI. scio. CH. at
vero voltu, quom ibi me adesse neuter tum praesenserant.
 840SI. credo et id facturas Davo’ dudum praedixit mihi; et
nescio quĭ ‹ĭ›d tibi sum oblitus hodie, ac volui, dicere.

 ii Davos Chremes Simo Dromo

DA. Animo nunciam otioso esse impero. CH. em Davom tibi!
SI. unde egreditur? DA. meŏ praesidio atque hospiti’. SI. quid ĭllud malist?
DA. ego commodiorem hominem adventum tempu’ non vidi. SI. scelus,
 845quemnam hic laudat? DA. omni’ res est iam in vado. SI. cesso adloqui?
DA. erus est: quid agam? SI. o salve, bone vir. DA. ehĕm Simo, o noster Chreme,