Jump to content

Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/60

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
V. ii
P. TERENTI AFRI

omnia adparata iam sunt intu’. SI. curasti probe.
DA. ubi voles accerse. SI. bene sane; id enĭmvero hinc nunc abest.
etiam tu hoc respondes quid ĭstic tibi negotist? DA. mihin? SI. ita.
 850DA. mihin? SI. tibi ergo. DA. modŏ introii. SI. quasi ego quam dudum rogem.
DA. cum tu͡o gnato una. SI. anne est intu’ Pamphilu’? crucior miser!
eho non tu dixti esse inter eos inimicitias, carnufex?
DA. sunt. SI. quor igitur hic est? CH. quid ĭllum censes? cŭm ĭlla litigat.
DA. ĭmmŏ vero indignum, Chreme, iam facinu’ faxo ex me audies.
 855nescioquis senex modo venit, ellum, confidens catus:
quom faciem videas, videtur esse quantivis preti:
tristi’ severitas inest in voltu atque in verbis fides.
SI. quidnam adportat? DA. nil equidem nisi quod ĭllum audivi dicere.
SI. quid ait tandem? DA. Glycerium se scire civem esse Atticam. SI. hem
 860Dromŏ, Dromo. DA. quid est? SI. Dromo. DA. audi. SI. verbum si addideris . . ! Dromo.

DA. audi obsecro. DR. quid vis? SI. sublimem intro rape hunc, quantum potest.