DR. quem? SI. Davom. DA. quăm ŏb rem? SI. quia lubet. rape inquam. DA. quid feci? SI. rape.
DA. si quicquam invenies me mentitum, occidito. SI. nil audio.
DR. ego iam te commotum reddam. DA. tamen etsi hoc verumst? SI. tamen.
865cura adservandum vinctum, atque audin? quadrupedem constringito.
age nunciam: ego pol hodie, si vivo, tibi
ostendam erum quid sit pericli fallere,
et ĭlli patrem. CH. ah ne saevi tanto opere. SI. o Chreme,
pietatem gnati! nonne te miseret mei?
870tantum laborem capere ob talem filium!
age Pamphile, exi Pamphile: ecquid te pudet?
iii Pamphilvs Simo Chremes
PA. Quis me volt? perii, pater est. SI. quid ais, omnium . . ? CH. ah
rem potius ipsam dic ac mitte male loqui.
SI. quasi quicquam in hunc iam graviu’ dici possiet.
875a͡in tandem, civi’ Glyceriumst? PA. ita praedicant.
SI.“ita praedicant”? ŏ ĭngentem confidentiam!
num cogitat quid dicat? num facti piget?
vidĕ num ei(u)s color pudori’ signum usquam indicat.