Jump to content

Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/66

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
V. iv
P. TERENTI AFRI

 945heus, Chreme, quod quaeri’, Pasibulast. CH. ipsa ‹ea›st. CR. east.
PA. ex ipsa miliens audivi. SI. omnis nos gaudere hoc, Chreme,
te credo credere. CH. ita me dĭ ament, credo. PA. quod restat, pater . .
SI. iamdudum res redduxit me ipsa in gratiam. PA. o lepidum patrem!
de uxore, ita ut possedi, nil mutat Chremes? CH. causa optumast;
 950nisi quid pater ait aliud. PA. nempe id. SI. scilicet. CH. dos, Pamphile, est
decem talenta. PA. accipio. CH. propero ad filiam. eho mecum, Crito;
nam illam me credo haud nosse.—SI. quor non illam huc transferri iubes?
PA. recte admones: Davo ego ĭstuc dedam iam negoti. SI. non potest.
PA. qui? SI. quia habet aliud magis ex sese et maiu’. PA. quidnam? SI. vinctus est.
 955PA. pater, non recte vinctust. SI. haud ita iussi. PA. iubĕ solvi, obsecro.
SI. age fiat. PA. at matura. SI. eo intro. PA. o faustum et felicem diem!

 v Charinvs Pamphilvs Davos

CH. Proviso quid agat Pamphilūs. atque eccum. PA. aliquis fors[itan] me putet