non putare hoc verum, at mihi nunc sic esse hoc verum lubet.
ego de͡orum vitam propterea sempiternam esse arbitror
960quod volŭptates e͡orum propriae sunt; nam mi inmortalitas
partast, si nulla aegritudo huic gaudio intercesserit.
sed quĕm ego mihi potissumum optem, nunc quoĭ haec narrem, dari?
CH. quid ĭllud gaudist? PA. Davom video. nemost quem mallem omnium;
nam hunc scio mea solide solum gavisurum gaudia.
965DA. Pamphilus ubinam hic est? PA. Dave. DA. quis homost? PA. ego sum. DA. o Pamphile.
PA. nescis quid mi obtigerit. DA. certe; sed quid mihi ŏbtigerit scio.
PA. et quidem ego. DA. more hominum evenit ut quod sim nanctus mali
priu’ rescisceres tu quam ego ĭllud quod tibi evenit boni.
PA. Glycerium mea su͡os parentis repperit. DA. factum bene. CH. hem.
970PA. pater amicu’ summu’ nobis. DA. quis? PA. Chremes. DA. narras probe.
PA. nec mora ullast quin eam uxorem ducam. CH. num illic somniat
ea quae vigilans voluit? PA. tum de puero, Dave . . DA. ah desine!
solus est quem diligant di. CH. salvo’ sum si haec vera sunt.
Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/67
Appearance
Haec pagina nondum emendata est
V. v
ANDRIA