Jump to content

Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/72

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est


C. Svlpici Apollinaris
Periocha

In militiam proficisci gnatum Cliniam
amantem Antiphilam conpulit durus pater
animique sese angebat facti paenitens.
mox ut reversust, clam patrem devortitur
 5ad Clitiphonem. is amabat scortum Bacchidem.
cum accerseret cupitam Antiphilam Clinia,
ut eius Bacchis venit amica ac servolae
habitum gerens Antiphila: factum id quo patrem
suum celaret Clitipho. hic technis Syri
 10decem minas meretriculae aufert a sene.
Antiphila Clitiphonis reperitur soror:
hanc Clinia, aliam Clitipho uxorem accipit.


PERI. 1 milliam A 4 patre AP²DLp²EFv 5 ac A 6 cl. om. A 7 ut] et A 8 fictum CPD²p²EFv quod AP¹ patre AC¹ (?) 9 suum om. E 10 meretricula A 11 so. rep. v 12 alia A


Personae

(Prologvs) Bacchis Meretrix
Chremes Senex Antiphila Virgo
Menedemus Senex Sostrata Matrona
Clitipho Advlescens (Canthara) Nvtrix
Clinia Advlescens Phrygia Ancilla
Syrvs Servos (cantor)
Dromo Servos

in CPF in armario undecim pictae sunt personae