Prologvs
Nequoi sit vostrum mirum quor partis seni
poeta dederit quae sunt adulescentium,
id primum dicam, deinde quod veni eloquar.
ex integra Graeca integram comoediam
5hodie sum acturus H[e]auton timorumenon,
duplex quae ex argumento facta est simplici.
novam esse ostendi et quae esset: nunc qui scripserit
et quoia Graeca sit, ni partem maxumam
existumarem scire vostrum, id dicerem.
10nunc quăm ŏb rem has partis didicerim paucis dabo.
oratorem esse voluit me, non prologum:
vostrum iudicium fecit; me actorem dedit.
sed hic actor tantum poterit a facundia
quantum ille potuit cogitare commode
15qui orationem hanc scripsit quam dicturu’ sum?
nam quod rumores distulerunt malevoli
multas contaminasse Graecas, dum facit
paucas Latinas: factum id esse hic non negat
neque se pigere et deinde facturum autumat.
20habet bonorum exemplum quo exemplo sibi
licere [id] facere quod ĭlli fecerunt putat.
tum quod malevolu’ vetu’ poeta dictitat
repente ad studium hunc se adplicasse musicum,