Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/75

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
I. i
HEAVTON TIMORVMENOS


Actvs I

 i Chremes Menedemvs

CH. Quamquam haec inter nos nuper notitia admodumst
(inde adeo quod agrum in proxumo hic mercatus es)
 55nec rei ferĕ sane amplius quicquam fuit,
tamen vel virtus tua me vel vicinitas,
quod ego in propinqua parte amicitiae puto,
facit ut te audacter moneam et familiariter
quod mihi videre praeter aetatem tuam
 60facere et praeter quam res te adhortatur tua.
nam pro deum atque hominum fidem quid vis tibi aut
quid quaeris? annos sexaginta natus es
aut plus eo, ut conicio; agrum in his regionibus
meliorem neque preti maiori’ nemo habet;
 65servos compluris: proinde quasi nemo siet,
ita ăttente tute illorum officia fungere.
numquam tam mane egredior neque tam vesperi
domum revortor quin te in fundo conspicer
fodere aut arare aut aliquid ferre denique.
 
 70nullum remitti’ tempu’ neque te respicis.
haec non volŭptati tibi ĕsse sati’ certo scio. at
enĭm dices “quantum hic operi’ fiat paenitet.”
quod in opere faciundo operae consumis tuae,
si sumas in ĭllis exercendis, plus agas.
 75ME. Chreme, tantumne ab re tuast oti tibi