Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/76

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
I. i
P. TERENTI AFRI

aliena ut cures ea quae nil ad te attinent?
CH. homo sum: humani nil a me alienum puto.
vel me monere hoc vel percontari puta:
rectumst ego ŭt faciam; non est tĕ ŭt deterream.
 80ME. mihi sic est usu’; tibĭ ut opu’ factost face.
CH. an quoiquamst usus homini se ut cruciet? ME. mihi.
CH. si quid laborist nollem. sed quid ĭstuc malist?
quaeso, quid de te tantum meruistī? ME. eheu!
CH. ne lacruma atque istuc, quidquid est, fac me ut sciam:
 85ne retice, ne verere, crede inquam mihi:
aut consolando aut consilio aut re iuvero.
ME. scire hoc vis? CH. hac quidĕm causa qua dixi tibi.
ME. dicetur. CH. at ĭstos rastros interea tamen
adpone, ne labora. ME. minime. CH. quam rem agis?
 90ME. sine me vocivom tempu’ nequod dem mihi
labori’. CH. non sinam, inquam. ME. ah non aequom facis.
CH. hui tam gravis hos, quaeso? ME. sic meritumst meum.
CH. nunc loquere. ME. filium unicum adulescentulum
habeo. ah quid dixi habere me? immo habui, Chreme;
 95nunc habeam necne incertumst. CH. quid ita istuc? ME. scies.
est e Corintho hic advena anu’ paupercula;
ei(u)s filiam ille amare coepit perdite,
prope iam ut pro uxore haberet: haec clam me omnia.