Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/78

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
I. i
P. TERENTI AFRI

soli[us] solliciti sunt causa ut me unum expleant?
 130ancillae tot me vestient? sumptus domi
tantos ego solu’ faciam? sed gnatum unicum,
quem pariter uti his decuit aut etiam amplius,
quod ĭlla aetas magis ad haec utenda idoneast,
eum ego hinc eieci miserum iniustitia mea!
 135malo quidem me dignum quovis deputem,
si id faciam. nam usque dum ille vitam illam colet
inopem carens patria ob meas iniurias,
interea usque illi de me supplicium dabo
laborans parcens quaerens, illi serviens.”
 140ita facio prorsu’: nil relinquo in aedibus
nec vas nec vestimentum: conrasi omnia.
ancillas servos, nisi eos qui opere rustico
faciundo facile sumptum exsercirent suom,
omnis produxi ac vendidi. inscripsi ilico
 145aedis mercede. quasi talenta ad quindecim
coegi: agrum hunc mercatu’ sum: hic me exerceo.
decrevi tantisper me minus iniuriae,
Chreme, me͡o gnato facere dum fiam miser;
nec fas esse ulla me voluptate hic frui,
 150nisi ubi ille huc salvo’ redierit meu’ particeps.
CH. ingenio te esse in liberos leni puto,
et ĭllum obsequentem siqui’ recte aut commode
tractaret. verum nec tu illum sati’ noveras
nec tĕ ĭlle; hoc qui fit? ubi non vere vivitur.
 155tu illum numquam ostendisti quanti penderes
nec tibi ĭllest credere ausu’ quae est aequom patri.