Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/77

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
I. i
HEAVTON TIMORVMENOS

ubi rem rescivi, coepi non humanitus
 100neque ut animum decuit aegrotum adulescentuli
tractare, sed vĭ ĕt viă pervolgata patrum.
cotidie accusabam: “hem tibine haec diutius
licere speras facere me vivo patre,
amicam ut habeas prope iam in uxoris loco?
 105erras, si id credis, et me ignoras, Clinia.
ego te meum esse dici tantisper volo
dum quod te dignumst facies; sed si id non facis,
ego quod me in te sit facere dignum invenero.
nulla adeo ex re istuc fit nisi ex nimio otio.
 110ego ĭstuc aetati’ non amori operam dabam,
sed in Asiam hinc abii propter pauperiem atque ibi
simul rem et gloriam armis belli repperi.”
postremo adeo res rediit: adulescentulus
saepe eadem et graviter audiendo victus est;
 115putavit mĕ et aetate et benevolentia
plus scire et providere quam se ipsum sibi:
in Asiam ad regem militatum abiit, Chreme.
CH. quid ais? ME. clam me profectu’ mensis tris abest.
CH. ambo accusandi; etsi illud inceptum tamen
 120animist pudenti’ signum et non instrenui.
ME. ubi comperi ex îs qui e͡i fuere conscii,
domum revortor maestus atque animo fere
perturbato atque incerto prae aegritudine.
adsido: adcurrunt servi, soccos detrahunt;
 125video alios festinare, lectos sternere,
cenam adparare: pro se quisque sedulo
faciebant quŏ ĭllam mihi lenirent miseriam.
ubi video, haec coepi cogitare “hem tot mea