verum. SY. age modo: hodie sero ac nequiquam voles.
345CLIN. datur, fruare dum licet; nam nescias . .
CLIT. Syre inquam! SY. perge porro, tamen istuc ago.
CLIN. ei(u)s sit potestas posthac an numquam tibi.
CLIT. verum hercle istuc est. Syre, Syre inquam, heus heus Syre!
SY. concaluit. quid vis? CLIT. redĭ, redi! SY. adsum: dic quid est?
350iam hoc quoque negabi’ tibi placere. CLIT. immo, Syre,
et mĕ ĕt meum amorem et famam permitto tibi.
tŭ ĕs iudex: nequid accusandu’ sis vide.
SY. ridiculumst istuc me admonere, Clitipho,
quasi ĭstic minor mea res agatur quam tua.
355hic siquid nobis forte advorsi evenerit,
tibi erunt parata verba, huic homini verbera:
quapropter haec res ne utiquam neglectust mihi.
sed ĭstunc exora ut suam ĕsse adsimulet. CLIN. scilicet
facturum me esse; in eum iam res rediit locum
360ut sit necessu’. CLIT. merito tĕ amo, Clinia.
CLIN. verum illa nequid titubet. SY. perdoctast probe.
CLIT. at hoc demiror qui tam facile potueris
persuadere illi, quae solet quos spernere!
SY. in tempore ad eam veni, quod rerum omniumst
365primum. nam quendam misere offendi ibi militem
ei(u)s noctem orantem: haec arte tractabat virum,
ut ĭllius animum cupidum inopia incenderet
e͡ademque ut esset apŭd te hoc quam gratissimum.
Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/89
Appearance
Haec pagina nondum emendata est
II. iii
HEAVTON TIMORVMENOS