sed heus tu, vidĕ sis nequid inprudens ruas!
370patrem novisti ad has res quam sit perspicax;
ego te autem novi quăm ĕsse soleas inpotens;
inversa verba, eversas cervices tuas,
gemitus screatus tussis risus abstine.
CLIT. laudabi’. SY. vidĕ sis. CLIT. tutemet mirabere.
375SY. sed quam cito sunt consecutae mulieres!
CLIT. ubi sunt? quor retines? SY. iam nunc haec non est tua.
CLIT. scio, apŭd patrem; at nunc interim. SY. nihilo magis.
CLIT. sine. SY. non sinam inquam. CLIT. quaeso paullisper. SY. veto.
CLIT. saltem salutĕm . . SY. abeas si sapias. CLIT. eo.
380quid ĭstic? SY. manebit. CLIT.[o] hominem felicem! SY. ambula.
iv Bacchis Antiphila Clinia Syrvs
BA. Edepol te, mea Antiphila, laudo et fortunatam iudico,
id quom studuisti isti formae ut mores consimiles forent;
minimeque, ita me dĭ ament, miror si te sibi quisque expetit.
nam mihi quale ingenium haberes fuit indicio oratio:
385et quom egomet nunc mecum in animo vitam tu͡am considero
omniumque adeo vostrarum volgu’ quae ab se segregant,
et vos esse isti(u)s modi et nos non esse haud mirabilest.
nam expedit bonăs esse vobis; nos, quibu’cum est res, non sinunt:
quippe forma inpulsi nostra nos amatores colunt;