Jump to content

Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/93

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
III. i
HEAVTON TIMORVMENOS

 430CH. valet atque vivit. ME. ubinamst quaeso? CH. apŭd me domi.
ME. meu’ gnatu’? CH. sic est. ME. venit? CH. certe. ME. Clinia
meu’ venit? CH. dixi. ME. eamu’: duc me ad eum, obsecro.
CH. non volt te scire se redisse etiam et tuom
conspectum fugitat: propter peccatum hoc timet,
 435ne tua duritia antiqua illa etiam adaucta sit.
ME. non tu illi dixti ut essem? CH. non. ME. quăm ŏb rem, Chreme?
CH. quia pessume istuc in tĕ ătque [in] illum consulis,
si te tam leni et victo esse animo ostenderis.
ME. non possum: sati’ iam, sati’ pater durus fui. CH. ah
 440vehemens in utramque partem, Menedeme, es nimis
aut largitate nimia aut parsimonia:
in eandem fraudem ex hac re atque ex illa incides.
primum olim potiu’ quam paterere filium
commetare ad mulierculam, quae paullulo
 445tŭm erat contenta quoique erant grata omnia,
proterruisti hinc. ea coacta ingratiis
postilla coepit victum volgo quaerere.
nunc quom sine magno intertrimento non potest
haberi, quidvis dare cupis. nam ut tu scias
 450quam ea nunc instructa pulchre ad perniciem siet,
primum iam ancillas secum adduxit plus decem
oneratas veste atque auro: satrapes si siet
amator, numquam sufferre ei(u)s sumptus queat;
nedum tu possis. ME. estne ea intu’? CH. sit rogas?
 455sensi. nam unam ei cenam atque eiu’ comitibus