dedi; quod si iterum mihi sit danda, actum siet.
nam ut alia omittam, pytissando modo mihi
quid vini absumsit “sic hoc” dicens; “asperum,
pater, hoc est: aliud lenius sodes vide”:
460relevi dolia omnia, omnis serias;
omnis sollicitos habuī—atque haec una nox.
quid te futurum censes quem adsidue exedent?
sic me dĭ amabunt ut me tu͡arum miseritumst,
Menedeme, fortunarum. ME. faciat quidlubet:
465sumat consumat perdat, decretumst pati,
dum illum modo habeam mecum. CH. si certumst tibi
sic facere, illud permagni referre arbitror
ut ne scientem sentiat te id sibi dare.
ME. quid faciam? CH. quidvis potiu’ quam quod cogitas:
470per alium quemvis ut des, falli te sinas
techinis per servolum; etsi subsensi id quoque,
illos ibi esse, id agere inter se clanculum.
Syru’ cŭm ĭllo vostro consusurrant, conferunt
consilia ad adulescentes; et tibi perdere
475talentum hoc pacto satius est quam illo minam.
non nunc pecunia agitur sed ĭllud quo modo
minimo periclo id demus adulescentulo.
nam si semel tuom animum ille intellexerit,
priu’ proditurum te tuam vitam et prius
480pecuniam omnem quam abs te amittas filium, hui
quantam fenestram ad nequitiem patefeceris,
tibi autem porro ut non sit suave vivere!
nam deteriores omnes sumu’ licentia.
Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/94
Appearance
Haec pagina nondum emendata est
III. i
P. TERENTI AFRI